Vide etiam paginam discretivam: Heraclitus (nomen)

Heraclitus ex marmore antiquo a J. Faber in aere incisa (saec. XVII).
Heraclitus et Democritus, pictura olearia a Petro Paulo Rubens facta.

Hēraclītus (Graece Ἡράκλειτος, Ephesi natus circa 576 a.C.n.; mortuus circa 480 a.C.n.) fuit philosophus praesocraticus Graecus, discipulus Anaximandri et Pythagorae, sententia "omnia fluunt" (Graece πάντα ῥεῖ) de natura universoque celeber. Plerumque propter suam atomistico universi theoriam hodie memoria tenetur.[1]

Fama

Frequenter dicebatur Heraclitus philosophus tristis et flens esse ab antiquis auctoribus (e.g. Luciano, Iuvenale, et Plutarcho), contra Democritum ridentem, quod de stultitia populi, ille esset vexatus, hic oblectatus delectatusque. Haec opinio sapientibus hodiernis videtur potius rumor quam vera iustificataque fama fuisse: revera uterque philosophus riserit, ut Xenophanes et plurimi Graecorum antiquorum auctorum.[2]

Doctrina

Heraclitus ignem dixit esse principium rerum (ἀρχή).[3] Etiam opinabatur omnia semper moveri: ipse sententia "omnia fluunt" innotuit, sicut etiam sententia "in idem flumen bis descendimus et non descendimus" (nam flumen sane idem est, aqua autem movens semper renovatur).

Bibliographia

Editiones

Studia

Notae

  1. Barnes 1987.
  2. P. Destrée 2004.
  3. Cf. Cicero, Lucullus 118.

Fontes

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Heraclitum spectant.
Vide Heraclitum apud Vicifontem.

Milesii : Thales Milesius · Anaximander · Anaximenes

Pythagorei : Pythagoras · Alcmaeon · Philolaüs · Archytas · Timaeus Locrus

Ephesius : Heraclitus — Eleatae : Xenophanes · Parmenides · Zeno Eleates · Melissus

Pluralistae : Anaxagoras · Empedocles — Atomistae : Leucippus · Democritus

Sophistae : Protagoras · Prodicus · Gorgias · Hippias · Critias · Antiphon

Diogenes Apolloniates

Vide etiam : Septem sapientium convivium · Die Fragmente der Vorsokratiker