Logotypus HTML5, editionis recentissimae.[1]
Photograph of Tim Berners-Lee in April 2009
Timotheus Berners-Lee mense Aprili 2009.

Hypertext Markup Language ('lingua annotationis hypertextualis'), acronymum HTML, est normativa lingua annotationis instrumentorum quae in navigatro exhibenda sunt. Adiuvatur a technologiis sicut Cascading Style Sheets (CSS) et linguis scriptionis sicut JavaScript.

Navigatra instrumenta HTML ex servatro retiali aut ex copiis loci accipiunt, atque instrumenta in multiplices paginas retiales convertunt. HTML, quod indicia de specie instrumenti primum continebat, structuram paginae retialis semantice describit. Elementa HTML sunt fundamentales paginarum HTML unitates.

Historia

Timotheus Berners-Lee, physicus et conductor apud CERN, ENQUIRE anno 1980 proposuit et designavit, rationem per quam investigatores CERN instrumenta inter se communicare poterant. Anno 1989, memorandum scripsit quod rationem nexuum in interrete conditurorum proposuit.[2] Ipse HTML subtiliter enumeravit, corpusque programmatum navigatrorum et servatrorum anno 1990 exeunte composuit.

Nexus interni

Notae

  1. "W3C Html" .
  2. Tim Berners-Lee, "Information Management: A Proposal," CERN (Martio 1989 et Maio 1990). Memorandum apud W3.org.

Bibliographia

Nexus externi