Wikidata Gustavus Flaubert
Res apud Vicidata repertae:
Gustavus Flaubert: imago
Gustavus Flaubert: imago
Gustavus Flaubert: subscriptio
Gustavus Flaubert: subscriptio
Nativitas: 12 Decembris 1821; Rothomagus
Obitus: 8 Maii 1880; Croisset
Patria: Francia

Familia

Genitores: Achille Cléophas Flaubert;
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Cimetière monumental de Rouen
Imago anno 1907 facta pro fabula Salammbo
Gustave Flaubert anno fere 1856 ab Eugène Giraud pictus

Gustave Flaubert (12 Decembris 18218 Maii 1880) fuit scriptor Francicus magni momenti, qui opere Madame Bovary et aestheticaeque realisticae studio diligenti innotuit. Guidonem de Maupassant, scriptorem fabularum brevium egregium, tuebatur atque promovebat.

Vita

Filius medici cuiusdam illustris atque divitis primo quoque in medicina studiosus erat. Mox autem ad litterarum studia, quibus valde inclinabatur, transiit et industrius in poesi conficienda incubuit. Eum valde moverunt Victor Hugo et Georgius dominus de Byron. Postea autem Romanticismum omnino reiciens contrarias motiones artissime amplectebatur. Veram vitam quam optime observare atque renarrare intendit. Inde nata est mythistoria »Madame Bovary« (1857), quae naturalismum Edmundi de Goncourt sive Aemilii Zola paritura erat. Agitur enim de historia maesta feminae a nemine exauditae ruri viventis, quam poeta fidelitate sobria frigidaque volubiliter narrat.

Insequebatur iter Tunetem ubi inspirationes carpiebat in mythistoriam historico-archaeologicam ingentem »Salammbô« (1862). Argumentum ibi fit de seditione militum mercennariorum Carthagine Hamilcare imperante, qui pater Hannibalis fuit. Inde mire producitur imago varia de tota urbe Punica cum pompa magna sed sine vivacitate.

Postea apparuerunt: »L'éducation sentimentale. Histoire d'un jeune homme« (1869), fabellae adhuc tristiores quam opus »Madame Bovary«, quae lectores quasi perterrebant; »La tentation de saint Antoine« (1874), philosophicum opus spiritale et sociale paulum fatigans; tria diegemata praetitutata »Trois contes« (1877). Drama autem politicum »Le Candidat«, anno 1874 in scaenis periphericis prodiens minoris aestimatum est. Operibus nonnullis repudiatis et politica Francogallica interna homines turbante Flaubert, qui epilepsia laborabat, sese recepit in latifundia Croisset haud procul Rothomago sita. Eo loco, ubi olim Antonius Franciscus Prévost habitaverat, pepigit mythistoriam satiricam atque misanthropicam »Bouvard et Pécuchet« (1881), quae lectorum negligentiam tulit. Rothomagi in eius honorem anno 1890 monumentum erectum est. Editio omnium operum prima prelis mandata est anno 1885 octo in tomis. Post mortem vulgatum est commercium epistulare cum Georgio Sand necnon »Correspondance«, cum epistulis annorum inter 1830 et 1880.

Opera

Epistularium
Opera collecta

Bibliographia

Externi nexus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Gustavum Flaubert spectant.
Lege Γκυστάβ Φλωμπέρ ("Gustavus Flaubert") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam