Guru Gobind Singh (ਗੁਰੂ ਗੋਬਿੰਦ ਸਿੰਘ 'Praeceptor Gobind Singh'; natus Gobind Rai[1] 22 Decembris 1666; mortuus 7 Octobris 1708[2]) fuit magister spiritualis, bellator, poeta, philosophus, et ultimus ex decem praeceptoribus Sikh, qui, Guru Tegh Bahadur patrem succedens, dux populi Sikh anno nono suae aetatis factus est. Inter notissimas res quas Sikhismo contribuit sunt K Quinque (quinque res fidei quas Khalsa Sikh semper gerunt), Khalsa Sikh anno 1699 condens,[3] et additam formalizationem religionis quam Guru Nanak, primus praeceptor, saeculo quinto decimo condiderat.[4][5] Guru Gobind Singh fuit ultimus ex praeceptoribus Sikh vivis, post quem praeceptoratus Guru Granth Sahib Ji, undecimo et aeterno praeceptori, datus est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Guru Gobind Singh spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Guru Gobind Singh spectant. |