Gulo gulo (Linnaeus , 1758)
Territorium
Territoria gulonis
Gulo gulo sive vulgo breviter gulo (-onis m )[1] est species carnivororum familiae Mustelidarum , in terris borealibus endemica . Maxima Mustelidarum subspecies est Europaea, quam in toto orbe terrarum Pteronura brasiliensis tantum atque Enhydra lutris magnitudine superare possunt. Plurimi gulones in Siberia vivunt, sed etiam in Norvegia , Suecia , Finnia , atque in Alasca et septentrionalibus Canadae et Civitatum Foederatarum Americae regionibus inveniuntur. Diu in California exstinctus, Gulo gulo ad illam civitatem fortasse reversus est.[2]
Gulones sunt longitudine fere 65–107 centimetrorum, longitudo autem caudae est fere 17–26 cm. Mares pondere sunt circiter 26 chiliogrammatum, feminae modo chiliogrammatum 10.