Gulielmus Vickrey (natus Victoriae in Columbia Britannica die 21 Iunii 1914; Urbe Novo Eboraco mortuus die 11 Octobris 1996) fuit oeconomiae peritus Americanus e Canada oriundus, qui anno 1996 una cum Iacobo Alexandro Mirrlees Praemium Nobelianum Oeconomiae accepit, ratione studii informaticae asymmetricae?; praemii tamen numquam potitus est, quia paulo post obiit.

Eius alma mater fuit Universitas Columbiae, ubi professor deinde docuit.

Nexus externi

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!