Familia
Memoria
Gulielmus, vulgo William Golding (ad Newquay Cornubiae die 19 Septembris 1911 natus; mortuus in Perranarworthal eiusdem comitatus die 19 Iunii 1993) fuit scriptor Anglicus. Alumnus est Collegii Aenei Nasi apud Oxonienses. Clarissimum opus eius est mythistoria Lord of the Flies ("Dominus muscarum") ubi modo mythistorico de humanitate et malo scripsit. Praemium Man Booker anno 1980 nactus est. Anno 1983 Praemium Nobelianum Litteraturae accepit operum suorum realitatem humanam mythologiamque quaerentium gratia.
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |