Gualtherus Ralegh
Nativitas:
22 Ianuarii 1552;
Hayes BartonObitus:
29 Octobris 1618;
LondiniumPatria:
Anglia
Familia
Genitores: Walter Raleigh; Katherine Champernowne
Coniunx: Elizabeth Raleigh
Proles: Walter Ralegh, Carew Raleigh
Memoria
Sepultura: Ecclesia sanctae Margaritae
Insignia heraldica
Gualtherus Ralegh[1] (natus circa annum 1552 et apud Hayes Barton paroeciae East Budleigh in Devonia educatus; supplicio adfectus Londinii 29 Octobris 1618), fuit nauta, explorator, scriptor Anglicus. Hispanici eum piratam putabant. Gratiosus erat apud reginam Elisabetham I. Postea autem, Iacobo I regnante, coniurationis contra regem accusatus, in carcerem coniectus capitisque damnatus est.