Granarium simplex.
Granariformis artis geometricae Graeciae antiquae capsa, circa 850 a.C.n.. Exhibitio in Museo Agorae Antiquae Athenis, in Stoa Attali curata.
Leuit, granarium traditionale Sundanesicum in Iava Occidentali Indonesiae.

Granarium est aedificium vel conclave in horreo ad frumentum tritum vel pabulum coacervandum designatum. Granaria antiqua vel prisca saepissime opere fictili efficiuntur. Granaria saepe exstruuntur supra solum ad cibum repositum a muribus aliisque animalibus arcendum.

Vexatores granariorum

Praeter rodentia, constat inter agricolas unum ex exitialiissimis frumentorum seminumque in granariis coacervatorum vexatoribus esse Trogoderma granarium,[1][2] coleopterum quod ex Asia Meridiana ortum est.

Notae

  1. J. Stibick (2007), New Pest Response Guidelines: Khapra Beetle Formula:Webarchive APHIS–PPQ–Emergency and Domestic Programs (Riverdale Terrae Mariae: United States Department of Agriculture), p. 1-1.
  2. "Exemplar archivatum" .

Bibliographia

Mexus externi

Vide granarium in Victionario.
Vicimedia Communia plura habent quae ad granaria spectant.