Gonur (Russice Гонур-депе) est locus archaeologicus Turcomanniae, prope ad Margum flumen situs, ubi reperta est urbs munita quae aevo aëneo inter annos circiter 2 100 et 1 700 a.C.n. frequentabatur. Locum capitalem censetur culturae complexusque archaeologici Bactriae et Margianae.
Victor Sarianidi apud Gonur vestigia repperit confectionis potionum, quas mixturas fuisse proposuit Ephedrae e.g. intermediae cum Papavere somnifero et Cannabi sativa. Inventio Ephedrae, Papaveris, Cannabidis ab aliis eruditis non iam confirmatur.[1] Sarianidi hanc mixturam eandem fuisse atque haomaZoroastrianorum (cf. somaHinduisticum) proponit.
C. C. Bakels, "Report concerning the contents of a ceramic vessel found in the "white room" of the Gonur Temenos, Merv Oasis, Turkmenistan" in Electronic Journal of Vedic Studies vol. 9 (2003)
Н. А. Дубова et al., edd., Труды Маргианской археологической экспедиции. Том 6. Памяти Виктора Ивановича Сарианиди. Moscuae: Старый сад, 2016. ISBN 978-5-89930-150-6Textus
"BMAC" in J. P. Mallory, D. Q. Adams, Encyclopedia of Indo-European Culture (1997) p. 72
Victor I. Sarianidi, "Margiana and Soma-Haoma" in Electronic Journal of Vedic Studies vol. 9 (2003)