Wikidata Gildas
Res apud Vicidata repertae:
Gildas: imago
Gildas: imago
Nativitas: 500; Dumbarton, Kingdom of Strathclyde
Obitus: 29 Ianuarii 570; Rhuys Peninsula
Patria: Kingdom of Strathclyde

Familia

Proles: Allgo, Saint Eigrad, Gwynog

Memoria

Sanctus, sanctus (feriae die 29 Ianuarii)

Gildas fuit monachus Britannus et scriptor in lingua Latina. Sanctus est ecclesiae Catholicae die festa 29 Ianuarii.

Vita

Simulacrum recens sancti Gildae prope oppidum Sancti Gildasii Ruiensis positum

In oratione sua De excidio Britonum Gildas dicit se natum esse ipso anno proelii ad montem Badonicum. Secundum Annales Cambriae id proelium anno 516 factum est, sed nonnulli eruditi id erroneum esse praetendunt, et de ea re annum nativitatis Gildae rescribunt, alii ut 494, alii aliter. In eisdem annalibus mors Gildae inscripta est sub anno 570; sed notandum est hos annales saeculo X confectos e fontibus ignotis.

De vita Gildae et de historia eius temporis fontes coaevales carent. Duae vitae hagiographicae mediaevales exstant, una a monacho quodam abbatiae Ruiensis Armoricae saeculo IX, altera saeculo XII a Caradoco Lancarbanensi scripta. Nonnullae res a scriptoribus ambobus traduntur, et praecipue de nativitate Gildae in Caledoniae regione quae trans Clutam flumen iacet, sed de senectute et morte Gildae omnino differunt: monachus Ruiensis enim Gildam coenobium Ruiense condidisse ibique mortuum esse asseverat, Caradocus autem eum Glastoniae mortuum esse praetendit. Est etiam vita hagiographica saeculo XVII conscripta ab Alberto le Grand, qui Gildam in Armorica natum esse fingit.

Opera

Bibliographia

Editiones operum
Editiones fontium
Eruditio

Nexus externi