Ghalib (Urduice غالب), natus Mirza Asadullah Beg Khan (Urduice مرزا اسد اللہ بیگ خان; Kala Mahal in urbe Agrae Indiae die 27 Decembris 1797; mortuus Gali Qasim Jaan in urbe Ballimaran, Chandni Chowk, nunc Ghalib ki Haveli Dellii Indiae 15 Februarii 1869)[1] fuit praestans[2] poeta Urduicus et Persicus per ultima imperii Mogolici decennia. Nominibus scaenicis Ghalib (Urduice غالب ġhālib 'praevalens') et Asad (Urduice اسد asad 'leo') uti solebat.[3] Aetate sua, imperium Mogolicum deficiebat, et in eius loco potestas Britannica succedebat, plerumque post rebellionem Indicam anni 1857 victam, eventus quos ipse descripsit.[4] Insignissime, nonnulla ghazal composuit quae a multis variisime canuntur. Ghalib, ultimus poeta maximus aevi Mogolici, habetur unus ex poetis linguae Urduicae maximi momenti et populo gratissimis. Gratus manet in India et Pakistania, atque inter Hindustanos qui per orbem terrarum diffugerunt.[5]
Sepulcrum prope Chausath Khamba regionis Nizamuddin Dellii patet.
Vide Mirza Ghalib apud Vicifontem. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ghalib spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Ghalib spectant. |