Wikidata Georgius Marcgravius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 10 Septembris 1610; Liebstadt
Obitus: 1644; Luanda
Patria: Germania, Sacrum Romanum Imperium

Georgius Marcgravius,[1] Theodisce Georg Marggraf (natus ad Liebstadt electoratus Saxoniae die 20 Septembris 1610; anno 1644 in urbe S. Pauli de Luanda Angoliae mortuus), fuit astronomus et rerum naturalium scriptor.

Plures universitates frequentavit, inter quas Rostochiensem et Lugduno-Batavam. In expeditione Brasiliensi Batava ab anno 1637 participavit sub patronatu principis Ioannis Mauritii Nassaviensis.

Familia plantarum Marcgraviacearum genusque Marcgravia ad eius honorem nominantur.

Opera

Historia naturalis Brasiliae (1648): titulus manu tinctus


Siglum eius nominibus botanicis subscriptum est "Marcgr." (apud IPNI reperiendum)


Notae

  1. "Georgius Marcgravius" in titulo operis 1648; "Georgius Markgraef" in titulo operis 1693

Bibliographia

Nexus externi

Lexica biographica:  • IPNI • Deutsche Biographie