Gastroenteritis, seu diarrhoea contagiosa, est morbus, inflammatio stomachi (τὴς γαστέρος) et intestini tenuis (τοὺ ἐντέρου),[1] quae diarrhoeam, vomitum, vel dolorem abdominis tantum efficit, saepe aquam necessariam ex corpore amovens (hoc est dehydratio).
Gastroenteritis per orbem terrarum inter pueros plerumque a rotaviro efficitur; in adultis autem vulgatiora sunt norovirus et Campylobacter. Causae minus crebres sunt alia bacteria et parasiti.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad gastroenteritidem spectant. |