Galliambus est metrum tetrametricum ac catalecticum Ionicum secundum (a minore dictum), quod nomen a Gallis sacerdotibus numinis Asiaticis Cybele traxit. 

⏑ ⏑ – – ⏑ ⏑ – – || ⏑ ⏑ – – ⏑ ⏑ 🞪

Pede quarto per quintum inverso (anaclasis) brevioribusque tertii pedis in longis commutatis efficitur versus quo Catullus in carmine 63 est usus: 

⏑ ⏑ – ⏑ – ⏑ – – || ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ ⏑ ⏑ 🞪
(63, 1)

Quod autem rite illa forma demonstratur: 

⏔ – ⏑ – ⏑ – – || ⏔ – ⏔ ⏑ ⏑ 🞪


Sed longa hemistichii primi duobus brevibus mutari possunt:

⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ ⏑ ⏑ – – || ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ ⏑ ⏑ 🞪
stĭmŭlātŭs ĭbĭ fŭrentī || răbĭē, văgŭs ănĭmī (63, 4)
⏑ ⏑ ⏑ ⏑ ⏑ – ⏑ – – || ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ ⏑ ⏑ 🞪
ĕgŏ | vĭrĭdĭs ălgĭ(da) Īdǣ || nĕv(e) ămĭctă lŏcă cŏlăm. (63, 70)
⏑ ⏑ ⏑ ⏑ ⏑ ⏑ ⏑ ⏑ – – || ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ ⏑ ⏑ 🞪
Ĕgŏ mŭlĭĕr, ĕg(o) ădŏlēscēns,|| ĕg(o) ĕphēbŭs, ĕgŏ pŭĕr (63, 63)

Praeter Catulli carmen 63 hoc metrum etiam apud Callimachum necnon in Saturis Varronis itemque apud Maecenatem invenimus.

Bibliographia