Familia
Memoria
Insignia heraldica
Galiacus[1] seu Galeacius I Vicecomes[2] (natus die 21 Ianuarii 1277; mortuus die 15 Septembris 1334), filius quem Matthaeus e Bonacosa Borri genuit, fuit dominus Mediolani ab anno 1322 usque ad annum 1322.
Anno 1298 Galeatius podestas urbis Novariae factus est. Die 30 Iunii 1300 Beatricem Estensem, filiam Obizzi Estensis domini Ferrariae et Mutinae, in matrimonium duxit. Paulo post propter victoriam factionis adversae Della Torre Galeatius e Mediolano fugire debuit et in Ferrariam apud patrem uxoris eius iit. Cum anno 1311 Mattheus Vicecomes auxilii imperatoris Henrici VII gratia Mediolanum rediit, Galeatius dominus urbis Placentiae factus est. Matthaeo die 24 Iunii 1322 mortuo Galeatius dominus Mediolanensis creatus est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Galeacium Vicecomitem spectant. |
Lexica biographica: Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Dizionario biografico degli Italiani • Deutsche Biographie |