Familia
Gaius Valerius Flaccus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 81 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Frater eius Lucius Valerius Flaccus anno 86 a.C.n. consul pro Gaio Mario defuncto suffectus est.
Anno 96 a.C.n. fuir praetor urbanus et anno 93 una cum Marco Herennio consulatum adeptus est[1]. Annis 92 - 81 a.C.n. proconsul Hispaniarum et Ulterioris et Citerioris erat atque feliciter contra Celtiberos certavit. Ab anno 85 etiam administrationem Galliae Narbonensis suscepit. Anno 82 ad Sullanos transiit atque ita anno 81 a.C.n. ei Romae de de Celtiberis et Gallis triumphare licebat.
Antecessores: Gaius Coelius Caldus et Lucius Domitius Ahenobarbus |
Consul 93 a.C.n. cum Marco Herennio |
Successores: Gaius Claudius Pulcher et Marcus Perperna |