Gaius Porcius Cato (natus ante annum 150 a.C.n.; mortuus post annum 114 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Pater eius Marcus Porcius Cato Licinianus anno 152 a.C.n. praetor designatus mortuus est. Pronepos eius Marcus Porcius Cato Uticensis erat.
Anno 123 a.C.n. Cato IIIvir monetalis erat atque anno 117 a.C.n. praetor et deinde propraetor Siciliae. Anno 114 a.C.n. una cum Manio Acilio Balbo consulatum administrabat. Cato, qui Macedoniam provinciam acceperat, frustra contra Scordiscos certavit et deinde provinciam diripuit. Itaque anno 113 criminis repetundarum accusatus est[1]. Anno 109 a.C.n. iterum accusatus est, quod pecuniam a Iugurtha rege Numidiae accepisset, atque deinde in exilium abiit, ubi mortuus est[2].
Antecessores: Marcus Aemilius Scaurus et Marcus Caecilius Metellus |
Consul 114 a.C.n. cum Manio Acilio Balbo |
Successores: Gnaeus Papirius Carbo et Gaius Caecilius Metellus Caprarius |