Familia
Gaius Hostilius Mancinus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 136 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Pater eius Aulus Hostilius L.f. Mancinus erat, consul anni 170 a.C.n.. Propter ignominiam Hostilii (vide infra) post eum nemo e gente sua magistratum maiorem adeptus est.
Circa annum 148 a.C.n. praetor erat. Anno 137 una cum Marco Aemilio Lepido Porcina consul factus provinciam Hispaniam Citeriorem accepit[1]. Hostilius bellum cum Numantinis renovavit, postquam foedus pacis a Quinto Pompeio propositum a senatu reiectum est[2].Sed proelio victus in castra fugit et a Numantinis circumventus est, quamquam multitudine copiarum superabat[3]. Tum cum hostibus foedus quod postea e nomine suo velut ex proverbio "Foedus Mancinum" ignominiae causa appellaretur, icere coactus est, Celtiberi eum incolumem cum exercitu abire ut sinerent. Id foedus, de cuius stipulationibus quaestor Hostilii Tiberius Sempronius Gracchus cum Numantinis egerat[4], etsi multis Romanis militibus saluti fuit, a senatu populoque ut turpe recusatum est[5]. Plebiscito decretum est, ut Hostilius Numantinis traderetur : fetiales eum nudum et manibus post tergum religatis ad urbem hostium adduxerunt ubi eum exposuerunt[6]. Numantini autem Gaium Hostilium, qui eis tamquam piaculum violandi foederis offerebatur, accepturos negabant[7]. Itaque Romam salvus reversus e senatu expulsus est, postea tamen praetor II electus in senatum rediit[8].
Antecessores: Publius Cornelius Scipio Nasica Serapio et Decimus Iunius Brutus Callaicus |
Consul 137 a.C.n. cum Marco Aemilio Lepido Porcina |
Successores: Lucius Furius Philus et Sextus Atilius Serranus |