Simulacrum quod Gaium Cornelium Gallum fingere dicitur (Museum Artium Clevelandense)

Gaius Cornelius Gallus (natus ordine humili Foro Livii anno circiter 70 a.C.n.; mortuus 26 a.C.n.), fuit eques et poeta Romanus.

Bello civili contra Marcum Antonium Gallus legiones Octaviani Caesaris feliciter duxit. Anno 30 a.C.n. itaque primus praefectus Aegypti nominatus est et quasi rex hanc terram administravit[1]. Sed ignotis de causis Octavianus anno 27 a.C.n. ei munus ademit et ad mortem voluntariam coegit, quod variorum scelerum accusatus erat[2].

Donec anno 1978 papyri cum versibus Galli aliquot inventi sunt, solus tantum versus notus erat, a Vibio Sequestri servatus, de Hypani fluvio, qui Europam ab Asia separare putabatur:

Uno tellures dividit amne duas[3]

Notae

  1. Strabo, Geographica XVII.1.53
  2. Dio Cassius 53.23. Ammianus Marcellinus XVII.4.5
  3. In Geographis Latinis minoribus.

Plura legere si cupis

Bibliographia

Nexus interni