Gaius Atilius M.f. Regulus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 225 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Pater eius Marcus Atilius Regulus anno 267 a.C.n. consulatum gessit. Frater eius Marcus anno 227 eodem magistratu fungebatur.
Atilius anno 225 a.C.n. una cum Lucio Aemilio Q.f. Papo consul erat. Hoc anno primo seditionem in Sardinia suppressit[1]. Tum cum collega Gallos apud oppidum Telamonis vicit quidem[2], sed fortiter pugnans occisus est..
Antecessores: Marcus Valerius M'.f. Maximus Messala et Lucius Apustius L.f. Fullo |
Consul 225 a.C.n. cum Lucio Aemilio Q.f. Papo |
Successores: Titus Manlius T.f. Torquatus II et Quintus Fulvius M.f. Flaccus II |