Gaius Asinius Gallus (natus anno 41 a.C.n., mortuus anno 33) fuit senator Romanus.
Pater eius Gaius Asinius Pollio, consul anni 40 a.C.n. et scriptor rerum gestarum erat. Filii ei nonnulli erant:
Ipse fuit IIIvir monetalis anno 23/22, XVvir sacris faciundis ludis saecularibus anni 17 interfuit. Anno 8 a.C.n. consul ordinarius factus est. Anno 6/5 proconsul provinciam Asiam administravit. Cum Tiberius divortium facere cum Vipsania Agrippina ab Augusto coactus esset, Iuliam uxorem ducere ut posset, Asinius ei nupsit et filium Tiberi Drusum educavit. Idcirco Tiberius Asinio iamdudum iratus erat[3] cum rerum potitus est. Mortuo Augusto Asinius Gallus Lucium Aelium Seianum in primis colere solebat quia tum praefectus praetorio erat et in animo Tiberii plurimum pollebat. Cuius amicitia ab ira imperatoria tutum fore frustra speravit : mox enim Tiberii insidiis succubuit, apud senatores accusatus et custodiae traditus.[4] Anno 33 tandem mortuus est. Fuit orator magnus, qui persaepe in senatu sententias memoria dignas tulit.[5]
Antecessores: Nero Claudius Drusus et Titus Quinctius Crispinus Sulpicianus |
Consul 8 a.C.n. cum Gaio Marcio Censorino |
Successores: Tiberius Claudius Nero II et Gnaeus Calpurnius Piso |