Fraxinus ornus est species arboris generis Fraxini, indigena Europae meridianae et Asiae occidentalis.
Nomen ornus a radice Indoeuropaea ducitur et cum Russico ясень (jasen'), Cambrico onn, Nordico askr cognatum est.[1]
L. Iunius Moderatus Columella haec de ornis scribit:
si aspera et siticulosa loca arboribus obserenda erunt, neque populus neque ulmus tam idoneae sunt quam orni; eae autem silvestres fraxini sunt, paulo latioribus tamen foliis quam ceterae fraxini, nec deteriorem frondem quam ulmi praestant. caprae quidem et oves vel libentius etiam hanc frondem adpetunt.[2]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Fraxinum ornum spectant. |
Vide "Fraxinum ornum" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • "Fraxinus ornus" apud Plants for a Future • Plantes d'Afrique • INPN France • USDA Plants Database |