Forfex fortasse saeculi secundi, fortasse ex Trapezunte, colonia Romana in Turciae hodierna. Metallica caelaturae designatio modo Aegyptico significat hoc exemplum factum esse ad artem Aegyptiam imitandum. Forfice clusa, canis felesque apud apices facie ad faciem videntur.[1]

Forfex est secandi vel tondendi instrumentum una manu adhibendum, quod binis constat laminis metallicis ita fixis, ut acies acutae, cum ansulae cnodaci oppositae clauduntur, inter se contra labantur.

Commune forficis genus.
Forfices manuum laevae (laeva parte) et dextrae (dextra parte).

Adhibetur forfex ad varias materies tenues secandas, inter quas sunt charta, carta crassior, folium metallicum, textum, funis, filum. Multis forficum generibus sunt proposita praecipua, quorum forfex tondendi et forfex coquinatoria sunt exempla nota. Forficibus tondendi sunt certi laminarum anguli ad capillos secandos aptissimi: capillis forfice haud apta secatis erit maius detrimentum. Forfices coquinatoria cibos sicut carnes secant et putant. Forfices etiam in avocamentis aliisque artibus oblectationis utiles sunt.[2]

Forfices hodiernae ergonomice saepe designantur, ex thermoplastica cum manubriis e latice compositis, quae sinunt ut homo comprehensionem aut validam aut exactam adhibeat.

Pinacotheca

In pelliculis

Tres Parcae (1540–1550). Mulier media forficem manu dextra tractat. Pictura ab Ioanne Antonio Bazzi facta, nunc in Palatio Barberinorum Romae exhibita.

Nexus interni

Notae

  1. "Shears: Roman Period," Museum Artium Metropolitanum.
  2. Hannigan 2006; Leech 2014.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad forficem spectant.