Foramen nigrum rotans[1] in doctrina relativitatis generalis est foramen nigrum cui est momentum angulare.
Sunt quattuor exactae aequationum Einsteinianarum de foraminibus nigris solutiones, quae gravitatem in relativitate generali describunt. Duae harum, foramen nigrum Kerrianum et foramen nigrum Kerrianum-Newmanianum, rotant. Late ferunt omnia foramina nigra ad extremum futuros esse foraminibus nigris immobilibus similes, et foramina nigra immobilia tribus (neque pluribus) quantitatibus describi potesse:
His proprietatibus, quattuor foraminum nigrorum immobilium genera sic definiri possunt:
Non rotans (J = 0) | Rotans (J ≠ 0) | |
Sine onere (Q = 0) | Schwarzschild | Kerr |
Cum onere (Q ≠ 0) | Reissner-Nordström | Kerr-Newman |
Foramen nigrum rotans in gravitationali magnae stellae rotantis conlapsu creatur, vel ex conlapsu congeriei stellarum vel gasi cuius medium momentum angulare non est zerum. Cum plurimae stellae rotent, plurima foramina nigra in rerum natura rotantia esse putantur. Anno 2006 exeunti, astronomi aestimationes velocitatis rotationis foraminum nigrorum in Astrophysical Journal praedicaverunt; GRS 1915+105, foramen nigrum in Via Lactea, opinabilem finem superiorem approprinquans, forsitan miliens centiens quinquagiens in secundo rotet.[2]
Conformatio foraminis nigri rotantis a collapsare facta putatur observari emissio erupturarum radiorum gamma.
Foramen nigrum rotans est solutio aequationum campi Einsteinianarum(en)(d), quibus sunt duae notae solutiones exactae: metrica Kerriana et metrica Kerriana-Newmaniana, putatae usitata omnium solutionum genera foraminum nigrorum rotantium, in regione exteriore.