Foedus Hederanum[1] est athletica universitatum et collegiorum societas, quae in manibus athleticis ex octo institutionibus educationis superioris in Civitatibus Foederatis Boreorientalibus consistit. Nomen societatis illas scholas octo una attingit, praeter contextus athleticos.[2] Hae institutiones sunt Universitas Brunensis, Universitas Columbiae, Universitas Cornelliana, Collegium Dartmuthense, Universitas Harvardiana, Universitas Pennsylvaniensis, Universitas Princetoniensis, et Universitas Yalensis. Nomini Foederis Hederani sunt latentes excellentiae academicae atque elitismi socialis significationes.
Nomen primum in usu circa 1933 erat, sed rite sanctum est solum post Societatem Athleticam Collegiatam Nationalem constitutam, anno 1954.[3] Septem ex octo institutionibus conditae sunt per colonico Civitatum Foederatarum tempus. Cornelliana anno 1865 condita est. Inter institutiones Foederis Hederani sunt septem ex novem Collegia colonica quae ante Res Novas Americanas diplomata acceperant; alia sunt Universitas Rutgersensis et Collegium Gulielmi et Mariae.
Academiis Foederis Hederani sunt nonnullae ex maximis dotationes in orbe terrarum.
Institutio | Locus | Nomen athleticum per ludibrium datum | Numerus scholasticorum | Dotatio anno 2015 | Personae academicae | Colores |
---|---|---|---|---|---|---|
Universitas Brunensis | Providentia, Rhodensis Insula | Ursi | 8 649 | $3.3 billion[4] | [5] | 736Formula:College color boxes |
Universitas Columbiae | Urbs Novum Eboracum in civitate Novo Eboraco | Leones | 22 920 | $9.6 billion[6] | [7] | 3 763Formula:College color boxes |
Universitas Cornelliana | Ithaca in civitate Novo Eboraco | Magnus Ruber Cornellianus | 20,633 | $6.2 billion[8] | 2 908 | Formula:College color boxes |
Collegium Dartmuthense | Hanovera Novae Hantoniae | Magnus Viridis Dartmuthensis | 6 141 | $4.7 billion[9] | 571 | Formula:College color boxes |
Universitas Harvardiana | Cantabrigia Massachusettae | Coccineus | 21 225 | $37.6 billion[10] | [11] | 4 671Formula:College color boxes |
Universitas Pennsylvaniensis | Philadelphia Pennsilvaniae | Tremebundi | 20 643 | $10.1 billion[12] | [13] | 4 464Formula:College color boxes |
Universitas Princetoniensis | Princetonia Novae Caesareae | Tigres | 7 592 | $22.7 billion[8] | 1 172 | Formula:College color boxes |
Universitas Yalensis | Portus Novus Connecticutae | Canes Molossi | 11 666 | $25.6 billion[14] | [15] | 4 140Formula:College color boxes |