Vide etiam paginam discretivam: Flumen (discretiva)

Flumen oceani[1] est magnus aquae alsae motus, perpetuus aut periodicus, in oceano vel in mari. Sunt flumina oceanica calida et frigida, superficialia et subaquanea. Etiam per causas motionis distinguuntur: aliorum causa differentia densitatis aquae est, aliorum varietas pressionis atmosphaerae super mare, aliorum venti continui vel defluxus aquarum abundantium de continentibus.

In regionibus oceanicorum mediis, flumina circularia saepe formantur; aliud flumen circulare Antarcticam ambit.

Index

Notae

  1. Ioannes Eduardus Wappäus(de), De Oceani Fluminibus:Specimen: De Momento Oceani Fluminum Navigationes et Physicas Terrae Rationes: quod Amplissimi Philosophorum Ordinis Auctoritate atque Consensu ad Summos in Philosophia Honores in Academia Georgia Augusta Rite Assequendos Scripsit J. E. Wappäus, Hamburgensis (Gottingae: Officina Henrici Caroli Seemann, 1836),

Nexus externi