![]() |
Haec est pagina discretiva nominalis quae paginas de hominibus eiusdem fere nominis indicat. |
Flavius | ||
---|---|---|
![]() Flavius Stilicho, dux militum Imperii Romani | ||
Genus | Masculinum | |
Origo | Latina | |
Significatio | "flavus" | |
Index praenominum Paginae in "Flavius" ineuntes |
Flavius (nomen ex verbo "flavus" deductum) est nomen Romanum (nomen gentile). Gens plebeia Flavia per rem publicam parvi momenti erat, primo saeculo autem tres imperatores (Vespasianum, Titum et Domitianum) procreavit. Forma feminea nominis est Flavia.
Imperio Romano multi homines "Flavii" vocati sunt, qui ab imperatoribus Flaviis manu missi aut civitate donati sunt, in quibus etiam futurus imperator Flavius Valerius Constantius Chlorus, quare domus regia ab eo condita interdum "secunda domus Flavia" appellatur.
Antiquitate posteriore demum nomen Flavius re vera titulus factus est, quem plurimi magistratus superiores nomini proprio anteposuerunt, ut necessitudinem cum domo regia demonstrarent.