Filix est una e grege specierum[2] plantarum vascularium (plantarum quibus sunt xylema et phloema) quae per sporas propagantur et seminibus floribusque carent. Inter polypodiophyta numerantur omnia pteridophyta viventia praeter lycopodiopsida, et a bryophytis differunt quia vasculares textus speciales habent qui aquam et nutrimenta ferunt et circulos vitae habent ubi sporophyta ramata vices praevalentes sunt.
Pleraeque filices non vera folia sed frondes habent, quae novellae et convolutae ab hominibus aliisque animalibus eduntur.
Biologi varie gregem filicum definiverunt, nomina biologica monilophyta, pteridophyta, polypodiophyta, filicophyta ei dantes, sed classificatio huius gregis non dum resoluta est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pteridophyta spectant. |
Situs scientifici: |
Vide "Pteridophyta" apud Vicispecies. |