Filioque est additamentum Latinum ad Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum de processione Sancti Spiritus, quod in verbis ab ipso concilio anno 381 constitutis deest. Nihilominus ecclesia occidentalis quinto saeculo eam doctrinam de Trinitate introduxit, ut Arianismum, que maxime in Hispania vigebat, repudiaret. Ex 13. saeculo in ecclesia catholica Romana etiam dogmatice sanctum est, ita ut hodie et Catholici pariter atque Protestantes Credo cum illo filioque insertum confitentur. Praeter primatum papae maxime haec res reconciliationi utriusque ecclesiae orthodoxae et catholicae fidei, obstat.

Textus

Spiratio Sancti Spiritus, sicut figurative in ecclesia Sanctae Agricolae (Provinciae) circa annum 1450 depicta est

Textus apud plurimas ecclesias occidentales receptus:

[…] et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit […]

Qui vero locus in textu Graeco, quem ut dogma haberi sanctum est, non nisi sic legitur:

[…]καὶ εἰς τὸ Πνεῦμα τὸ Ἅγιον, τὸ κύριον, τὸ ζωοποιόν, τὸ ἐκ τοῦ Πατρὸς ἐκπορευόμενον […]
hoc est: […] et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre procedit […]

Bibliographia

Nexus interni