Far farris, n., est Tritici turgidi subspecies cultivata dicoccon, ab Alberto Thellung post Francisco Schrank anno 1918 statuta, sed secundum nonnullos species a se ipsa, Triticum dicoccon (Schrank) Schübl., a Gustavo Schübler anno 1818 statuta. Frumentorum erat inter prima culta. Antiquitus late colebatur, nunc autem rarissime nisi in regionibus montanis Europae et Asiae.
Tempore "praeclassico", far etiam ador et adoreum dicebatur.
Nomen Graecum, olyra, nonnumquam in usu erat apud Romanos, praesertim pro farre Aegyptio. In classificatione a Graecis recepta olyra et tiphe fuerunt duo genera zeae, sed hoc verbum zea in usu alio a botanistis hodiernis usurpatur.
![]() |
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Plant Name Index • Plantes d'Afrique |
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Triticum dicoccum spectant (Triticum dicoccum, Triticum turgidum subsp. dicoccum). |
![]() |
Vide "Triticum turgidum" apud Vicispecies. |