Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Exonia[1] (vulgo Exeter) est caput Devoniae. Ibi ecclesia cathedralis est. Ibi castra Romana erant et in urbe Romana etiam thermae. Nomen Romanum erat Isca (Exonia enim ad flumen Iscam iacet). Fuit burgus regni Occidentalium Saxonum.[2] Ibi nundinae tenebantur ab anno circiter 900, mercatus autem ab anno 1130.[3]
Ibi aeroportus est.
In libro de Wintonia, anno 1086 confecto, initio partis de Devenescire sive Devonia ista de Exonia referuntur. Omne scriptum autem per notas scriptum est quamobrem infra conatum est textum integris verbis reddere.
IN CIVITATE EXONIA HABET REX CCC domus XV minus reddentes consuetudinem. Haec [civitas] reddit XVIII libra per annum. De his habet Balduinus vicecomes VI libras ad pensum, arsuras, Colvinus XII libras ad numerum in ministeriis Eddid reginae. In hac civitate sunt vastatae XLVIII domus postquam rex venit in Anglia. Haec civitas T.R.E. non geldabat nisi quando Londonia, Eboracum, Wintonia geldabant, hoc erat dimidium marka Argenti ad opus militum. Quando expeditio ibat per terram aut per mare serviebat haec civitas quantum V hidae terrae. Barnestapla ut Lideford, Totenais serviebant quantum ipsa civitas. Burgenses Exoniae urbis habent extra civitatem terram XII carucarum quae nullam consuetudinem reddit nisi ad ipsam civitatem.[4]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Exoniam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 50°43′32″N 3°31′37″W • GeoNames • Thesaurus Getty • Vision of Britain • Open Domesday • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |