Fines
Forma
Vita
Tabula aut despectus
Eurytania (Graece Ευρυτανία) fuit usque ad annum 2010 una e quinque praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Graeciae Mediae, in montibus Pindi sita, cuius caput erat urbs Carpenesium. Anno 1947 e nomo Aetoloacarnania divisus erat. Nomen habet a gente Eurytanum temporibus antiquis hic habitante. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Mediam Graeciam et ad duos demos, qui coagmentatione pristinorum demorum exstiterunt, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Eurytaniae Unitate" permanet, quae tres legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret.
Eurytania paene tota montibus constat, inter quos Tymphrestus et Panaetolicum a meridie siti. Fluvii principales sunt Achelous ab occidente et Agraphiotes Megdobasque ab oriente, qui in Ionium mare influunt. Litus maris Eurytaniae non est, fluviorum valles agriculturae parum spatii dant. Eurytnia ad regionales Graeciae untitates minime inhabitatas pertinet. Ab occidente, austro-occidente et meridie finitima est Aetoloacarnaniae, a septentrionibus Carditsae et ab oriente Phthiotidi. Prope Carpenesium est nartatorius locus notus in monte Tymphristo situs.
Clima e mediterraneo ac alpino mixtum est. Magna unitatis pars hieme multa nive afficitur, cum aetate calida sit.
Via nationalis 38 ab Agrinio ad Lamiam meridianam Eurytaniae partem ac Carpenesium urbem transit. Ab anno 2004 via GR-38 per specum 1.4 chiliometroum montem Thymphristum penetrans Eurytaniam cum Phiotidem coniungit.
Antiquissima sedium vestigia regionem iam annis 6000-5000 a.C.n. inhabitatam esse demonstrant, antiquitate Eurytanes[1] (Graece: Ευρυτάνες) ibi habitabant. Postea pars fuit Imperii Romani et Byzantini, Medio Aevo, quamvis autonoma, "Francis" (i.e. ducibus Europaeis, qui post Constantinopolim anno 1204 expugnatam territoria Imperii Byzanti inter se distribuerunt), deinde despotatui Epiri, postremo Imperio Ottomanico subiecta erat. A Graecia liberata fortunarum civitatis Graecae particeps est.
Regionalis Euboeae unitas divisa est in hos duos demos (numeri ut in tabula):
Novus demus | Pristinus demus | Sedes |
---|---|---|
Agrapha | Agrapha | Cerasochorium |
Francista | ||
Aperantia | ||
Aspropotamus | ||
Biniana | ||
Carpenesium | Carpenesium | Carpenesium |
Potamia | ||
Furnas | ||
Prusus | ||
Ctemenia | ||
Domnista |
Achaea · Aetoloacarnania · Arcadia · Argolis · Arta · Attica · Boeotia · Cabala · Callicum · Carditsa · Castoria · Cephallenia · Chalcidice · Chios · Corcyra · Corinthia · Cozana · Cyclades · Cydonia · Dodecanesus · Drama · Elis · Emathia · Euboea · Eurytania · Florina · Grebena · Hebrus · Heracleum · Ioannina · Laconia · Larissa · Lasithium · Lesbos · Leucas · Magnesia · Messenia · Mons Sanctus (regio autonoma) · Pella · Phocis · Phthiotis · Pieria · Prebeza · Rhithymna · Rhodope · Samos · Serrhae · Thesprotia · Thessalonica · Tricala · Xanthe · Zacynthus | |