Euphorbia antisyphilitica (Hispanice et Anglice candelilla) est parvus frutex familiae Euphorbiacearum, qui in Arizona, California, Texia meridio-occidentali, et Mexico invenitur. Caules sunt arte adgregati, erecti, plerumque sine foliis, et ceram candelillosam generant. Ergo planta nonnumquam appellatur planta cerea, quamquam hoc nomen ferme habetur ad genus Hoyam (non cognatam) attinere.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Euphorbiam antisyphiliticam spectant. |