Familia
Memoria
Insignia heraldica
Elisabetha Alexii filia (Russice Елизавета Алексеевна)[1], 13 Ianuarii[2] anno 1779 Carolsruhae nata et 4 Maii[3] anno 1826 Beleviae gubernii Tulensis mortua, fuit imperatrix Russiae, Alexandri I uxor.
E domo margraviorum Badeniae Durlach, anno 1840 Alexandro Catharinae II nepote nupta est. Filias duas habuit, ambae iam infantes mortuae sunt. Elisabethopolis aliaque nomine eius appellata sunt. Nicolao Karamzin amico diaria sua testamento reliquit. Sicut maritus, non mortua esse dicitur, sed in monasterium clam abiise; Fides Taciturna(ru) monasterii virginum Syrcoviensi incola imperatrix Elisabetha fuisse putabatur.
Lexica biographica: • Deutsche Biographie |