Loxodonta africana mas in deserto Serengeti

Animalia — Chordata
Classis : Mammalia 
Ordo : Proboscidea 
Familia : Elephantidae 
(Gray, 1821)
   
Subdivisiones: Genera
* Elephas Linnaeus, 1758
Synonyma
* Elephasidae Lesson, 1842

Elephantidae sunt familia mammalium ordinis Proboscideorum, cui elephanti attribuuntur.

Compages ossium Loxondontae africanae.

Tres elephantidarum species hodie vivunt: Elephas maximus, Loxodonta cyclotis, et Loxodonta africana. Omnes aliae species et genera elephantidarum sunt exstincta, aliqua post ultimam aetatem glacialem: mammuthi nani fortasse usque ad 2000 a.C.n. exstabant.[1] Omnes elephantidae cum aliis animalibus quae cutem crassum habent olim in ordine Pachydermatis numerabantur, nunc autem invalido.

Maxima animalia mammifera terrestria sunt elephanti. Maximus elephas de quo scimus in Angolia sclopetatus est anno 1974; circa 12 000 chiliogrammata pondere fuit.

Notae

  1. S. L. Vartanyan, V. E. Garutt†, et A. V. Sher, "Holocene dwarf mammoths from Wrangel Island in the Siberian Arctic," Nature 362, 337–340 (25 Martii 1993) Nature.com.

Nexus interni

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Elephantidae spectant.
Vide "Elephantidae" apud Vicispecies.