Eduardus Iennerus[1] (natus die 17 Maii 1749; mortuus die 26 Ianuarii 1823) fuit medicus Anglicus et inventor vaccinationis, quae variolas ex anno 1796 prohibet.
Eius alma mater fuit Universitas Sancti Andreae, ubi gradum doctoris medici obtinuit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Eduardum Iennerum spectant. |