Ecclesia cathedralis Nostrae Dominae Ebredunensis

Ecclesia cathedralis Nostrae Dominae Ebredunensis Eburoduni in urbe inter annos fere 1170 et 1220 fundamento ecclesiae anterioris aedificata est. Sedes fuit archidioecesis saeculo IV constitutae, anno 1822 destitutae.

Tympanum leonum

Organum huius ecclesiae, Franciae omnis antiquissimum, a delphino Ludovico datum, qui postea rex Ludovicus XI fuerit, saeculo XVIII magna parte refectum est. Ecclesiam eo tempore a peregrinis multis frequentatam ille anno 1449 visitavit. Filius eius Carolus VIII ter Ebredunum petivit, annis 1490, 1494, 1495.

Bibliographia

Nexus externi

Situs geographici et historici: Locus: 44°33′44″N 6°29′42″E
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cathedralem Ebredunensem spectant.