Ducatus Aquitaniae vel Guiennae, Francogallice duché de Guyenne, est antiqua provincia Franciae, olim ducatus, cui Burdigala fuit urbs capitalis. Eius duces, a matrimonio Henrici II et Alienorae Aquitaniae ad Belli Centum Annorum terminum, Angliae fuerunt quoque reges.
Gubernium Aquitaniae vel Guiennae, limitibus suis saeculo XVIII coactum, pagos Burdigalensem, Petrocoriensem, Agennensem, Cadurcensem, Rutenensem comprehendit. Cum gubernio Vasconiae in una provincia militari, nomine Guyenne et Gascogne scilicet Guienna et Vasconia, comprehensum est. Guiennae maxima pars in praefecturas hodiernas Girumnae, Dordoniae, Oldi, Oldi et Garumnae, Tarnis et Garumnae, Aveyronis, e fluminibus nominatas, anno 1790 conversa est.
Situs geographici et historici: Locus: 43°58′37″N 0°10′34″W • Большая российская энциклопедия |
Alnensis(fr) • Alsatia • Andecavensis • Artesia • Arvernia • Aurelianensis • Navarra et Beneharnum • Bituricensis • Bononiensis • Borboniensis • Britannia Minor • Burgundia • Campania et Bria • Cenomanensis et Perticensis • Corsica • Delphinatus • Flandria Hannonia Camaracensis • Fuxiensis Donnezan Andorra • Guienna et Vasconia • Insula Franciae • Lemovicensis • Liber Comitatus • Linguadocia • Lotharingia et Barrensis • Lugdunensis • Marchia • Nivernensis • Normannia • Parisiensis • Picardia • Pictaviensis • Portus Gratiae • Provincia • Ruscino • Salmuriensis • Santonensis et Inculismensis(fr) • Sedanensis • Tres Episcopatus • Turonensis Capsae cognatae: Regiones Franciae | |