Amanita pantherina inter Basidiomycota

Fungi
   
Synonyma
Carpomycetaceae Bessey (1907)
Neomycota Caval.-Sm. (1998)

Dikarya sunt Fungorum subregnum, inter quod sunt phyla Ascomycota et Basidiomycota, quorum ambo dikaryonta plerumque generant, filamentosa vel unicellularia fortasse sunt, sed semper flagellis carent. Dikarya sunt plurimi ex fungis "altioribus fungis" appellatis, sed etiam multas comprehendunt species anamorphicas, quae olim, in litteris historicis, mucores appellarentur (Hibbett, James, et Vilgalys 2007). In phylogenetica, haec duo phyla intra se constanter coniunguntur (Lutzoni et al. 2004; James et al. 2006). Thomas Cavalier-Smith in commentario anno 1998 divulgato hunc gregem Neomycota appellavit.

Phylogenia

Formula:Cladogram Nova Regni Fungorum classificatio ex magna investigatione a permultis mycologistis aliisque eruditis taxinomiam Fungorum investigantibus anno 2007 divulgata est (Hibbett, James, et Vilgalys 2007). Septem intra Fungos agnovit phyla, quorum duo—Ascomycota et Basidiomycota—intra ramo continentur qui subregnum Dikaryorum repraesentat. Cladogramma maiora taxa Fungorum et eorum coniunctionem cum organismis opisthokonticis et unikonticis depingit. Longitudo autem ramorum arboris pro spatiis evolutionariis non sunt.

Nexus interni

Bibliographia

Nexus externus

Haec stipula ad mycologiam spectat. Amplifica, si potes!