Initium eclogae tertiae: liber manu scriptus saeculi V (Vergilius Romanus f. 6r)
Ultima verba eclogae tertiae: liber manu scriptus saeculi V (Vergilius Romanus f. 9r)

"Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei?" incipit ecloga tertia libri Bucolicorum P. Vergilii Maronis. Haec ecloga, prima fortasse omnium a Vergilio scriptarum, ante annum fere 42 a.C.n. composita est si recte ad hunc annum attribuitur ecloga nona eiusdem libri, in quo pastore Moeris asseverat carmina titulo "Formosum Corydon ardebat Alexin" et "Cuium pecus? an Meliboei?" iam ab amico Menalca composita. Menalcas Vergilium ipsum figurare proponitur.

"Dic mihi, Damoeta" sunt verba quibus persona Menalcas hunc dialogum coepit; quo dialogo Menalcas a poeta seniori, nomine Damoeta, ad certamen incitatur. Laudes C. Asinii Pollionis, Vergilii hoc tempore patroni, in dialogo intertexuntur. Multa in hac ecloga poeta e Theocriti carminibus dempsit, et praecipue ex idyllio quinto. In eadem ecloga verba "Ab Iove principium" leguntur quae ad initium carminis Arati alludunt.

Bibliographia

Nexus externi


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.