Desmodontinae sunt subfamilia mammalium familiae Phyllostomidarum ordinis Chiropterorum, quae animalia in America inveniuntur. Solum sanguine vescuntur, proprietas haematophagia appellata. Tres species exstant: Desmodus rotundus, Diphylla ecaudata, et Diaemus youngi. Earum distributio geographica a Mexico ad Brasiliam, Tsiliam, Uraquariam, et Argentinam extenditur.
Propter variationes inter tres species, quaeque intra suum genus proprium degeritur, quoque genere in una specie exstanti invicem consistente. In scriptura veteriori, hae genera intra Desmodontidas, suam familiam propriam, digerebantur, sed taxinomistae ea Desmodontinas, novam subfamiliam, appellare nuper coeperunt, quae subfamiliam inter Phyllostomidas, familiam microchiropterorum Mundi Novi, digerere coeperunt.[1]
Tres Desmodontinarum species descriptae inter se similiores quam aliarum specierum videntur. Quod vicissim indicat haematophagiam se semel evolvisse, et tres species progenies huius progenitoris esse.[2]
Loca trium generum subfamiliae Desmodontinarum intra Phyllostomidas Mundi Novi sic describuntur.[3]
Rabies in hominibus per morsibus desmodontinarum, quamquam rara, aliquando fit; exempli gratia, anno 2010 quattuor pueri in Peruvia morsi mortui sunt.[6] Plurima exempla rabiei in desmodontinis in magnis multitudinibus America Australi fit; periculum autem hominibus periculo pecoribus multo minus est.[7] Solum 0.5 centesimae microchiropterorum rabiem ferunt, et animalia rabida inscita, confusa, turbata, volare nequire possunt.[8]
Unicae salivae desmodontinarum proprietates certum usum in medicina habent. Investigatio in Stroke: Journal of the American Heart Association die 10 Ianuarii 2003 edita desmoteplase, medicamentum genetice creatum, investigavit. Quae droga anticoagulantibus salivae Desmodi rotundi proprietatibus utitur, et ut videtur fluxionem sanguinis in hominibus apoplexia cerebri laborantibus auget.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Desmodontinas spectant. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks |