Sedes Hamburgi

Der Spiegel est diarium Germanicum maximi momenti quod conditum erat die 16 Novembris 1946 ad instar foliorum Britannicorum "Time" sub titulo "Diese Woche". Mense Februario 2020 exemplarium milium DCXLI circiter vendita sunt, quae plus quam quattuor miliones lectorum legere solent.

Historia

Numerus diei 22 Decembris 2018 ubi revelabatur scandalum diurnarii Nicolai Relotius qui multa falsa confabulatus erat

Inter folia sui generis maximum fuit totius Europae; ex anno 1952 sedes eius Hamburgi est. Multos annos usque ad mortem moderator princeps fuit Rudolphus Augstein. Folia esse edenda olim militares praefecti occupatorum Britannicorum Hannoverae censuerunt. Inde a principio Augstein ibi operam dabat. Kalendis Aprilibus 1947 Augstein una cum Gerardo Barsch et Romano Stempka editor periodici creatus est, quod interim nomen novum "Der Spiegel" sibi sumpserat. Folia prelo mandantur in officina Gruner + Jahr.

Maximi momenti pro democratico Germaniae emolumento fuit revelatio scandalorum tam politicorum quam oeconomicorum (e.g. de Uwe Barschel sive de donis pecuniariis domus quaestuariae Flick pro factionibus Germanicis). Commentatio praetitulata Bedingt abwehrbereit (1962) fecit, ut Franciscus Iosephus Strauß demissionem suam peteret. Botho Strauß anno 1993 in symbola Anschwellender Bocksgesang statuit Germaniam taedio et insipientia perituram.

Ex anno 1994 semel quoquo mense folia "Spiegel special" et ex anno 1995 "Spiegel Kultur" edita sunt. Cum editionibus Hoffmann und Campe ex anno 1995 libri editi sunt et pro canalibus televisificis RTL, Sat 1 et VOX pelliculae documentariae in lucem prolatae sunt. Nostris autem diebus versio interretialis "Spiegel online" maioris momenti esse videtur quam res in charta impressae.

Mense Decembri 2018 autem folia ipsa scandalum suum habuerunt namque diurnarius Nicolaus Relotius diu in foliis historiunculas suas captantes et partim excogitatas vulgari iusserat nemine de veritate recognoscente.

Bibliographia

Colloquium percontativum cum Condoleezza Rice, secretaria status Americana, anno 2007 habent Stephanus Aust, Gerardus Sporl, Georgius Mascolo et Radulphus Beste

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Der Spiegel spectant.