Titulus opusculi Delle viti e dei vini di Borgogna anno 1779 divulgati

Delle viti e dei vini di Borgogna est opusculum de vinis et vitibus Burgundiae in Francia quod medio saeculo XVIII a monacho quodam nomine Dom Denise Francogallice conscriptum est. Textu Francogallico deperdito, versio Italica tantum a Marco Lastri scripta nostro tempore legi potest. De auctore nihil scimus nisi quod monachus fuit Cisterciensis.

Opusculum ex his capitulis constituitur:

  1. Esposizione della Costa della Borgogna ("Introductio collis Burgundicae"), enumeratione terrarum comprehensa vitiumque principalium (Pineau, Bureau, Chadenai)
  2. Descrizione della Costa di Borgogna relativamente alla differente qualità de' suoi vini ("Descriptio collis Burgundicae quo ad differentem vinorum qualitatem pertinet") i.e. vinearum maiorum Auxerre vel Antissiodorina, Digion vel Divionensis, Nuis vel Nuxiaca, Vône vel Volnetensis, Beaune vel Belnensis, sub quibus plures subdivisiones enumerantur
  3. Piantagione della vigna ("Plantatio vineae") et praesertim Antissiodorinae
  4. Cultura delle viti nella Costa di Nuis ("Cultura vitium collis Nuxiacae")
  5. Qual sorta di governo si usi in Borgogna ("Pampinatio vitium in Burgundia adhibita")
  6. Del tempo delle vendemmie, e della maniera con cui si fanna ("De tempore et modo vindemiarum")
  7. Della direzione dei vini ("De cura vinorum")
  8. Della differenza dei vini di Borgogna, tanto per rapporto alla situazione, che per trapporto alla qualità delle vigne ("De differentia vinorum Burgundicorum tam situ quam qualitate vitium effecta")
  9. Della maniera di far l'acquavite ("Quomodo fit aqua vitae"), illa videlicet quae "faex Burgundica(fr)" (marc de Bourgogne) nostro aevo appellata est.
Titulus opusculi Delle viti e dei vini di Borgogna Dominico Sestini per errorem anno 1845 adscripti

Fortuna

[recensere | fontem recensere]

Textum Francogallicum manu scriptum Dominicus Sestini accepit dum per Franciam iter faciebat. Utilitate opusculi ad meliorationem vinorum vinearumque Italicarum suasus, in Tusciam misit ubi "auctor Anni rustici" (sub quo agnomine se celavit Marcus Lastri) Italiane convertit et anno 1779 Florentiae divulgari iussit. Guido Silvestri editor novam impressionem eiusdem versionis Mediolani anno 1845 divulgavit, sed, titulum "auctoris Anni rustici" male apprehendens, epistulis Sestini citius perlectis, versioni quem edebat nomen Dominici Sestini praefixit.

Manuscripto Dom Denise deperdito, Catharina Hervet-Girard anno 2004 novam versionem Francogallicam edidit, e textu Italiano Marci Lastri translatam.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones
Eruditio