-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide ((latinitas)).
Declaratio Libertatis Civitatum Americae Foederatarum

Declaratio Libertatis Civitatum Americae Foederatarum[1][2] est praedicatio quam Secundus Congressus Continentalis die 4 Iulii 1776 adsumpsit, nuntians Tredecim Colonias adhuc bellum cum Britanniarum Regno tunc gerentis dein iam ab Imperio Britannico defecisse. Haec declaratio, post resolutionem libertatis a Richardo Henrico Lee et principaliter a Thoma Jeffersonio scripta[3] exponit quibus causis Congressus die 2 Iulii suffragia tulerit ut libertatem a Britanniarum Regno declararent obtendentes ius naturale, anno plus post initium Belli Rerum Commutationis Americani.

Dies natalis Civitatum Foederatarum Americae—ille Dies Libertatis—die 4 Iulii concelebratus est, quo die verba Declarationis a Congressu comprobata sunt. textus manu scriptus a legatis subscriptus ostenditur in Archivo Nationali Vasintoniae in Districtu Columbiano sito.

Notae

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. "Declaratio Independentiae Americanae": Ioannes Paulus Bauer, "De iuribus fundamentalibus Europaeis" apud Saarbrücker Bibliothek. "Unabhängigkeitserklärung: declaratio independentiae" apud Lateinisches Wörterbuch
  3. Inter scriptores et Ioannes Adams et Beniaminus Franklinius erant.

Nexus interni

Bibliographia