De republica Atheniensium (Graece Ἀθηναίων πολιτεία) est liber ab Aristotele et eius discipulis circa 325 a.C.n. confectus in quo Atheniensium instituta describuntur. Antiqui 158 "respublicas" eiusdem generis recensebant[1] quibus Aristotelis schola tam Graecorum quam Barbarorum civitates descriptas habebat. Respublica Atheniensium sola ex illis operibus nobis paene integra pervenit quae est divisa in partes duasː prima pars (1-41) est historica et mutationes a Ione et Theseo usque ad democratiam a Dracone et Solone ac sycophantas post expulsos trigintaviros anno 403 a.C.n. restitutam enumerat. Secunda pars (42-69) instituta et munera publica quarti saeculi a.C.n. singillatim describit.
Hic textus humanistis veteribus ignotus erat. Nam editio princeps anno 1891 tantum a Kenyone data est e papyro primi saeculi exeuntis in Aegypto reperta[2]. Parva fragmenta eiusdem operis in altera papyro[3] recentioris aetatis iam anno 1879 inventa erant.