Mater cum filia generis Pulaya in Kerala

Dalit est appellatio sui ipsius stirpis autochthonum Indiae, qui discriminatione Induistica religione fulta ut tribus Intactilium a generibus superioribus Indoaryanorum, qui Indiam occupaverant, segregati erant ac saepe usque ad hunc diem sunt. Notio ex verbo Sanscritico दल् (dal) evoluta est; convertitur "fractus", "ruptus", "compressus", "fugatus", "conculcatus", "deletus", "propalam collocatus".

In terris occidentalibus interdum etiam verbum Paria ad Dalit significandos adhibetur; Gandhi eos Harijan appellavit, quod saepe "liberi Dei" conversum est, accuratius autem "A Vishnu nati" valet. Quae appellatio a Dalit semper reiecta est, quod non liberi praesidio egentes, sed homines parium iurum essent.

Bibliographia

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Dalit spectant.

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!