Cygnus est genus avium familiae Anatidarum, avis alba quae longum angustumque collum habet et rostrum flavum et brevia crura. Cum humi ambulat, plumbeus videtur. Mori potest influentia aviaria H5N1.
Nomen in lingua classica cycnus (a Graeco κύκνος) scribitur. Nomen alterum olor est. Quorum utrumque in poësi classica saepe, in prosa rarius reperitur.[1]
Cycnus, quoniam magna avis est, trochili more in aere pendere non potest, nec statim evolare in speciem Columbae, sed oportet cycnum humi velociorem esse, ut pluribus gradibus evolet.
Cycni sunt magnae aves aquatiles, quae notae sunt collo curvo (maximum enim numerum cervicis vertebrarum (25) omnium chordatorum habent) et pulchris pennis albis. Tamen aliquae species plumas nigras habent. Adfines sunt aucis? anatibusque.
Cycni albi in hemisphaera septentrionali habitant; in Australia autem Cygnus atratus niger habitat. Cycni paria formant una vitam degentia et nidos construunt, ubi tres ad octo ova fovent. Si fetus fallit, aves generis Cygni alteram uxorem saepe quaerere solent.
Cycni insectis parvisque animalibus vescuntur.
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |