Cyclopes[1] (Graece Κύκλωπες,[2] a κύκλος, "circulus", et ὥψ, "oculus") in mythologia Graeca sunt gigantes primordiales quibus unus solus oculus est in fronte. Hesiodus eos Gaea (Tellure) natos faciebat et violentos mores eis dabat[3]. Ob ingentes lapides quibus constabant moenia Tirynthis et Mycenarum a Mycenaeis aedificata Cyclopum opus a Graecis posterioribus dicebantur[4]. Apud nonnullos auctores fulminis Iovis Vulcano duce artifices esse dicuntur[5] et intra montem Aetnam collocantur[6]. Quocirca postquam Zeus Aesculapium fulminavit, Apollo morte filii iratus eos occidit[7]. Agrestes creaturae et anthropophagae tamen plerumque habebantur, societatem inter se aspernantes, ut e nono Odysseae carmine et dramate satyrico Euripideo Cyclope inscripto apparet. Maxime notus erat Polyphemus, Posidonis filius, quem Ulixes excaecavit postquam plures comites in antro clausos voravit.
In theogonia Graeca inter primos filios Gaeae et Urani statim post centimanos nominantur cyclopes Steropes, Arges, Brontes[8] (hoc est quasi Fulmen, Lucidus, Tonitrus). Uranus vero eos vinxit et in Tartarum deiecit unde Iuppiter eos postea liberavit. Cui Cyclopes fulmen fabricasse dicuntur quo deorum rex Titanes vicit et regnum suum stabilivit[9].
Vicimedia Communia plura habent quae ad cyclopes spectant. |
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |