Cursus aquarius[1] est canalis quem corpus aquae fluens sequitur.[2] In Britanniarum Regno, nonnullae leges, sicut "The Rivers (Prevention of Pollution) Act 1951," decernunt cursum aquarium fluvios comprehendere qui sicci quotannis fiunt.[3] In nonnullis iurisdictionibus, domini quarundam terrarum per quas aqua fluit aquam ipsam legitime possideant.[4] Inter quos cursus sunt aestuaria, fluvii, rivi, rami fluminum,[5] et canales proprii.[6] Cursus aquarius qui navigari potest via aquaria appellatur.[2]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad cursus aquaticos spectant. |